Caput IILiber Proverbiorum
- 1Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te :
- 2 ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.
- 3 Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ ;
- 4 si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam :
- 5 tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies,
- 6 quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia.
- 7 Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter,
- 8 servans semitas justitiæ, et vias sanctorum custodiens.
- 9 Tunc intelliges justitiam, et judicium, et æquitatem, et omnem semitam bonam.
- 10 Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animæ tuæ placuerit,
- 11 consilium custodiet te, et prudentia servabit te :
- 12 ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur ;
- 13 qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas ;
- 14 qui lætantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis ;
- 15 quorum viæ perversæ sunt, et infames gressus eorum.
- 16 Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quæ mollit sermones suos,
- 17 et relinquit ducem pubertatis suæ,
- 18 et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitæ ipsius.
- 19 Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur, nec apprehendent semitas vitæ.
- 20 Ut ambules in via bona, et calles justorum custodias :
- 21 qui enim recti sunt habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea ;
- 22 impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea.