Caput ILiber Proverbiorum
- 1Parabolæ Salomonis, filii David, regis Israël,
- 2 ad sciendam sapientiam et disciplinam ;
- 3 ad intelligenda verba prudentiæ, et suscipiendam eruditionem doctrinæ, justitiam, et judicium, et æquitatem :
- 4 ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus.
- 5 Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit.
- 6 Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et ænigmata eorum.
- 7 Timor Domini principium sapientiæ ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.
- 8 Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ :
- 9 ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo.
- 10 Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.
- 11 Si dixerint : Veni nobiscum, insidiemur sanguini ; abscondamus tendiculas contra insontem frustra ;
- 12 deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum ;
- 13 omnem pretiosam substantiam reperiemus ; implebimus domos nostras spoliis :
- 14 sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum :
- 15 fili mi, ne ambules cum eis ; prohibe pedem tuum a semitis eorum :
- 16 pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.
- 17 Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum.
- 18 Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas.
- 19 Sic semitæ omnis avari : animas possidentium rapiunt.
- 20 Sapientia foris prædicat ; in plateis dat vocem suam :
- 21 in capite turbarum clamitat ; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens :
- 22 Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam ?
- 23 convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea.
- 24 Quia vocavi, et renuistis ; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret :
- 25 despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.
- 26 Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit.
- 27 Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit ; quando venerit super vos tribulatio et angustia :
- 28 tunc invocabunt me, et non exaudiam ; mane consurgent, et non invenient me :
- 29 eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint,
- 30 nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ correptioni meæ.
- 31 Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur.
- 32 Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos.
- 33 Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.