Caput IIILiber Proverbiorum
- 1Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum custodiat :
- 2 longitudinem enim dierum, et annos vitæ, et pacem, apponent tibi.
- 3 Misericordia et veritas te non deserant ; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui :
- 4 et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus.
- 5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ.
- 6 In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos.
- 7 Ne sis sapiens apud temetipsum ; time Deum, et recede a malo :
- 8 sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum.
- 9 Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei :
- 10 et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt.
- 11 Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis :
- 12 quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi.
- 13 Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia.
- 14 Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus.
- 15 Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari.
- 16 Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiæ et gloria.
- 17 Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes semitæ illius pacificæ.
- 18 Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus.
- 19 Dominus sapientia fundavit terram ; stabilivit cælos prudentia.
- 20 Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt.
- 21 Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium,
- 22 et erit vita animæ tuæ, et gratia faucibus tuis.
- 23 Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget.
- 24 Si dormieris, non timebis ; quiesces, et suavis erit somnus tuus.
- 25 Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum.
- 26 Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris.
- 27 Noli prohibere benefacere eum qui potest : si vales, et ipse benefac.
- 28 Ne dicas amico tuo : Vade, et revertere : cras dabo tibi : cum statim possis dare.
- 29 Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam.
- 30 Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit.
- 31 Ne æmuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus :
- 32 quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus.
- 33 Egestas a Domino in domo impii ; habitacula autem justorum benedicentur.
- 34 Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam.
- 35 Gloriam sapientes possidebunt ; stultorum exaltatio ignominia.