Caput XIXLiber Proverbiorum
- 1Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives torquens labia sua, et insipiens.
- 2 Ubi non est scientia animæ, non est bonum, et qui festinus est pedibus offendet.
- 3 Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo.
- 4 Divitiæ addunt amicos plurimos ; a paupere autem et hi quos habuit separantur.
- 5 Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet.
- 6 Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis.
- 7 Fratres hominis pauperis oderunt eum ; insuper et amici procul recesserunt ab eo.\ Qui tantum verba sectatur nihil habebit ;
- 8 qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona.
- 9 Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit.
- 10 Non decent stultum deliciæ, nec servum dominari principibus.
- 11 Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniqua prætergredi.
- 12 Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.
- 13 Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier.
- 14 Domus et divitiæ dantur a parentibus ; a Domino autem proprie uxor prudens.
- 15 Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.
- 16 Qui custodit mandatum custodit animam suam ; qui autem negligit viam suam mortificabitur.
- 17 Fneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.
- 18 Erudi filium tuum ; ne desperes : ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam.
- 19 Qui impatiens est sustinebit damnum, et cum rapuerit, aliud apponet.
- 20 Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.
- 21 Multæ cogitationes in corde viri ; voluntas autem Domini permanebit.
- 22 Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam vir mendax.
- 23 Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.
- 24 Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam.
- 25 Pestilente flagellato stultus sapientior erit ; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam.
- 26 Qui affligit patrem, et fugat matrem, ignominiosus est et infelix.
- 27 Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiæ.
- 28 Testis iniquus deridet judicium, et os impiorum devorat iniquitatem.
- 29 Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus.