Caput XXLiber Proverbiorum
- 1Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas : quicumque his delectatur non erit sapiens.
- 2 Sicut rugitus leonis, ita et terror regis : qui provocat eum peccat in animam suam.
- 3 Honor est homini qui separat se a contentionibus ; omnes autem stulti miscentur contumeliis.
- 4 Propter frigus piger arare noluit ; mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi.
- 5 Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri ; sed homo sapiens exhauriet illud.
- 6 Multi homines misericordes vocantur ; virum autem fidelem quis inveniet ?
- 7 Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet.
- 8 Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo.
- 9 Quis potest dicere : Mundum est cor meum ; purus sum a peccato ?
- 10 Pondus et pondus, mensura et mensura : utrumque abominabile est apud Deum.
- 11 Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus.
- 12 Aurem audientem, et oculum videntem : Dominus fecit utrumque.
- 13 Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat : aperi oculos tuos, et saturare panibus.
- 14 Malum est, malum est, dicit omnis emptor ; et cum recesserit, tunc gloriabitur.
- 15 Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiæ.
- 16 Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.
- 17 Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo.
- 18 Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella.
- 19 Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.
- 20 Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris :
- 21 hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.
- 22 Ne dicas : Reddam malum : exspecta Dominum, et liberabit te.
- 23 Abominatio est apud Dominum pondus et pondus ; statera dolosa non est bona.
- 24 A Domino diriguntur gressus viri : quis autem hominum intelligere potest viam suam ?
- 25 Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare.
- 26 Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem.
- 27 Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris.
- 28 Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus.
- 29 Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities.
- 30 Livor vulneris absterget mala, et plagæ in secretioribus ventris.