Caput XVIIILiber Proverbiorum
- 1Occasiones quærit qui vult recedere ab amico : omni tempore erit exprobrabilis.
- 2 Non recipit stultus verba prudentiæ, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus.
- 3 Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit ; sed sequitur eum ignominia et opprobrium.
- 4 Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiæ.
- 5 Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii.
- 6 Labia stulti miscent se rixis, et os ejus jurgia provocat.
- 7 Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animæ ejus.
- 8 Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor ; animæ autem effeminatorum esurient.
- 9 Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis.
- 10 Turris fortissima nomen Domini ; ad ipsum currit justus, et exaltabitur.
- 11 Substantia divitis urbs roboris ejus, et quasi murus validus circumdans eum.
- 12 Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur.
- 13 Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.
- 14 Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam ; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere ?
- 15 Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quærit doctrinam.
- 16 Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit.
- 17 Justus prior est accusator sui : venit amicus ejus, et investigabit eum.
- 18 Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat.
- 19 Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma, et judicia quasi vectes urbium.
- 20 De fructu oris viri replebitur venter ejus, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.
- 21 Mors et vita in manu linguæ ; qui diligunt eam comedent fructus ejus.
- 22 Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum ; qui autem tenet adulteram stultus est et impius.
- 23 Cum obsecrationibus loquetur pauper, et dives effabitur rigide.
- 24 Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater.