Caput IEpistola Catholica B. Jacobi Apostoli
- 1Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione, salutem.
- 2 Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis :
- 3 scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur.
- 4 Patientia autem opus perfectum habet : ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.
- 5 Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat : et dabitur ei.
- 6 Postulet autem in fide nihil hæsitans : qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur :
- 7 non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino.
- 8 Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.
- 9 Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua :
- 10 dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fni transibit ;
- 11 exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit : ita et dives in itineribus suis marcescet.
- 12 Beatus vir qui suffert tentationem : quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.
- 13 Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur : Deus enim intentator malorum est : ipse autem neminem tentat.
- 14 Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus.
- 15 Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum : peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.
- 16 Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi.
- 17 Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.
- 18 Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus.
- 19 Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum : tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.
- 20 Ira enim viri justitiam Dei non operatur.
- 21 Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiæ, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.
- 22 Estote autem factores verbi, et non auditores tantum : fallentes vosmetipsos.
- 23 Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo :
- 24 consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.
- 25 Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis : hic beatus in facto suo erit.
- 26 Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio.
- 27 Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hæc est : visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sæculo.