Caput XIIIEpistola B. Pauli Apostoli ad Hebræos
- 1Caritas fraternitatis maneat in vobis,
- 2 et hospitalitatem nolite oblivisci : per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis.
- 3 Mementote vinctorum, tamquam simul vincti : et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes.
- 4 Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus.
- 5 Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus : ipse enim dixit : Non te deseram, neque derelinquam :
- 6 ita ut confidenter dicamus : Dominus mihi adjutor : non timebo quid faciat mihi homo.
- 7 Mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei : quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.
- 8 Jesus Christus heri, et hodie : ipse et in sæcula.
- 9 Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis : quæ non profuerunt ambulantibus in eis.
- 10 Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt.
- 11 Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.
- 12 Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.
- 13 Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes.
- 14 Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.
- 15 Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus.
- 16 Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci : talibus enim hostiis promeretur Deus.
- 17 Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes : hoc enim non expedit vobis.
- 18 Orate pro nobis : confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari.
- 19 Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis.
- 20 Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Jesum Christum,
- 21 aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem : faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum : cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.
- 22 Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis.
- 23 Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum : cum quo (si celerius venerit) videbo vos.
- 24 Salutate omnes præpositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres.
- 25 Gratia cum omnibus vobis. Amen.