Caput IIEpistola Catholica B. Jacobi Apostoli
- 1Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ.
- 2 Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,
- 3 et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei : Tu sede hic bene : pauperi autem dicatis : Tu sta illic ; aut sede sub scabello pedum meorum :
- 4 nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum ?
- 5 Audite, fratres mei dilectissimi : nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se ?
- 6 vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia ?
- 7 nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos ?
- 8 Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas : Diliges proximum tuum sicut teipsum : bene facitis :
- 9 si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.
- 10 Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.
- 11 Qui enim dixit : Non mchaberis, dixit et : Non occides. Quod si non mchaberis, occides autem, factus es transgressor legis.
- 12 Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari.
- 13 Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam : superexaltat autem misericordia judicium.
- 14 Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat ? numquid poterit fides salvare eum ?
- 15 Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,
- 16 dicat autem aliquis ex vobis illis : Ite in pace, calefacimini et saturamini : non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit ?
- 17 Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.
- 18 Sed dicet quis : Tu fidem habes, et ego opera habeo : ostende mihi fidem tuam sine operibus : et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.
- 19 Tu credis quoniam unus est Deus : bene facis : et dæmones credunt, et contremiscunt.
- 20 Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est ?
- 21 Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare ?
- 22 Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius : et ex operibus fides consummata est ?
- 23 Et suppleta est Scriptura, dicens : Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est.
- 24 Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum ?
- 25 Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens ?
- 26 Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.