Caput XLIEcclesiasticus Jesu, filii Sirach
- 1O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis :
- 2 viro quieto, et cujus viæ directæ sunt in omnibus, et adhuc valenti accipere cibum !
- 3 O mors, bonum est judicium tuum homini indigenti, et qui minoratur viribus,
- 4 defecto ætate, et cui de omnibus cura est, et incredibili, qui perdit patientiam !
- 5 Noli metuere judicium mortis : memento quæ ante te fuerunt, et quæ superventura sunt tibi : hoc judicium a Domino omni carni.
- 6 Et quid superveniet tibi in beneplacito Altissimi ? sive decem, sive centum, sive mille anni :
- 7 non est enim in inferno accusatio vitæ.
- 8 Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur secus domos impiorum.
- 9 Filiorum peccatorum periet hæreditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii.
- 10 De patre impio queruntur filii, quoniam propter illum sunt in opprobrio.
- 11 Væ vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi !
- 12 Et si nati fueritis, in maledictione nascemini : et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra.
- 13 Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur : sic impii a maledicto in perditionem.
- 14 Luctus hominum in corpore ipsorum : nomen autem impiorum delebitur.
- 15 Curam habe de bono nomine : hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni.
- 16 Bonæ vitæ numerus dierum : bonum autem nomen permanebit in ævum.
- 17 Disciplinam in pace conservate, filii : sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque ?
- 18 Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.
- 19 Verumtamen reveremini in his quæ procedunt de ore meo :
- 20 non est enim bonum omnem reverentiam observare, et non omnia omnibus bene placent in fide.
- 21 Erubescite a patre et a matre de fornicatione : et a præsidente et a potente de mendacio :
- 22 a principe et a judice de delicto : a synagoga et plebe de iniquitate :
- 23 a socio et amico de injustitia, et de loco in quo habitas :
- 24 de furto, de veritate Dei, et testamento : de discubitu in panibus, et ab obfuscatione dati et accepti :
- 25 a salutantibus de silentio, a respectu mulieris fornicariæ, et ab aversione vultus cognati.
- 26 Ne avertas faciem a proximo tuo, et ab auferendo partem et non restituendo.
- 27 Ne respicias mulierem alieni viri, et ne scruteris ancillam ejus, neque steteris ad lectum ejus.
- 28 Ab amicis de sermonibus improperii : et cum dederis, ne improperes.