Caput XLEcclesiasticus Jesu, filii Sirach
- 1Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturæ in matrem omnium.
- 2 Cogitationes eorum, et timores cordis, adinventio exspectationis, et dies finitionis,
- 3 a residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere :
- 4 ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam, usque ad eum qui operitur lino crudo : furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis, iracundia perseverans, et contentio :
- 5 et in tempore refectionis in cubili, somnus noctis immutat scientiam ejus.
- 6 Modicum tamquam nihil in requie, et ab eo in somnis, quasi in die respectus.
- 7 Conturbatus est in visu cordis sui, tamquam qui evaserit in die belli : in tempore salutis suæ exsurrexit, et admirans ad nullum timorem :
- 8 cum omni carne, ab homine usque ad pecus, et super peccatores septuplum.
- 9 Ad hæc mors, sanguis, contentio, et rhomphæa, oppressiones, fames, et contritio, et flagella :
- 10 super iniquos creata sunt hæc omnia : et propter illos factus est cataclysmus.
- 11 Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur, et omnes aquæ in mare revertentur.
- 12 Omne munus et iniquitas delebitur, et fides in sæculum stabit.
- 13 Substantiæ injustorum sicut fluvius siccabuntur, et sicut tonitruum magnum in pluvia personabunt.
- 14 In aperiendo manus suas lætabitur : sic prævaricatores in consummatione tabescent.
- 15 Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos : et radices immundæ super cacumen petræ sonant.
- 16 Super omnem aquam viriditas, et ad oram fluminis ante omne fnum evelletur.
- 17 Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et misericordia in sæculum permanet.
- 18 Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur, et in ea invenies thesaurum.
- 19 Filii et ædificatio civitatis confirmabit nomen : et super hæc mulier immaculata computabitur.
- 20 Vinum et musica lætificant cor : et super utraque dilectio sapientiæ.
- 21 Tibiæ et psalterium suavem faciunt melodiam : et super utraque lingua suavis.
- 22 Gratiam et speciem desiderabit oculus tuus : et super hæc virides sationes.
- 23 Amicus et sodalis in tempore convenientes, et super utrosque mulier cum viro.
- 24 Fratres in adjutorium in tempore tribulationis : et super eos misericordia liberabit.
- 25 Aurum et argentum est constitutio pedum : et super utrumque consilium beneplacitum.
- 26 Facultates et virtutes exaltant cor, et super hæc timor Domini.
- 27 Non est in timore Domini minoratio : et non est in eo inquirere adjutorium.
- 28 Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam operuerunt illum.
- 29 Fili, in tempore vitæ tuæ ne indigeas : melius est enim mori quam indigere.
- 30 Vir respiciens in mensam alienam, non est vita ejus in cogitatione victus : alit enim animam suam cibis alienis :
- 31 vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se.
- 32 In ore imprudentis condulcabitur inopia, et in ventre ejus ignis ardebit.