Ad textum

Caput IIILiber Psalmorum

  1. 1Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.
  2. 2 Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ? Multi insurgunt adversum me ;
  3. 3 multi dicunt animæ meæ : Non est salus ipsi in Deo ejus.
  4. 4 Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.
  5. 5 Voce mea ad Dominum clamavi ; et exaudivit me de monte sancto suo.
  6. 6 Ego dormivi, et soporatus sum ; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
  7. 7 Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine ; salvum me fac, Deus meus.
  8. 8 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ; dentes peccatorum contrivisti.
  9. 9 Domini est salus ; et super populum tuum benedictio tua.