Caput XXIXLiber Numeri
- 1Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum.
- 2 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem :
- 3 et in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,
- 4 unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem :
- 5 et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi,
- 6 præter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis : eisdem cæremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino.
- 7 Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras : omne opus servile non facietis in ea.
- 8 Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :
- 9 et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,
- 10 decimam decimæ per agnos singulos, qui sunt simul agni septem :
- 11 et hircum pro peccato, absque his quæ offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum.
- 12 Quintadecima vero die mensis septimi, quæ vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus.
- 13 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
- 14 et in libamentis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus,
- 15 et decimam decimæ agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim :
- 16 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus.
- 17 In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
- 18 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
- 19 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.
- 20 Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
- 21 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
- 22 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.
- 23 Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
- 24 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
- 25 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
- 26 Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
- 27 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
- 28 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
- 29 Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
- 30 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
- 31 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
- 32 Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
- 33 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
- 34 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
- 35 Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis,
- 36 offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :
- 37 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
- 38 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
- 39 Hæc offeretis Domino in solemnitatibus vestris : præter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.