Caput XXVIIILiber Numeri
- 1Dixit quoque Dominus ad Moysen :
- 2 Præcipe filiis Israël, et dices ad eos : Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua.
- 3 Hæc sunt sacrificia quæ offerre debetis : agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum :
- 4 unum offeretis mane, et alterum ad vesperum :
- 5 decimam partem ephi similæ, quæ conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin.
- 6 Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini.
- 7 Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini.
- 8 Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino.
- 9 Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio, et liba :
- 10 quæ rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum.
- 11 In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos,
- 12 et tres decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio per singulos vitulos : et duas decimas similæ oleo conspersæ per singulos arietes :
- 13 et decimam decimæ similæ ex oleo in sacrificio per agnos singulos : holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino.
- 14 Libamenta autem vini, quæ per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt : media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.
- 15 Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis.
- 16 Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit,
- 17 et quintadecima die solemnitas : septem diebus vescentur azymis.
- 18 Quarum dies prima venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea.
- 19 Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :
- 20 et sacrificia singulorum ex simila quæ conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem,
- 21 et decimam decimæ per agnos singulos, id est, per septem agnos.
- 22 Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis,
- 23 præter holocaustum matutinum, quod semper offeretis.
- 24 Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum.
- 25 Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis : omne opus servile non facietis in eo.
- 26 Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea.
- 27 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem :
- 28 atque in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas,
- 29 per agnos decimam decimæ, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque,
- 30 qui mactatur pro expiatione : præter holocaustum sempiternum et liba ejus.
- 31 Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.