Caput XXIIIEvangelium secundum Matthæum
- 1Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos,
- 2 dicens : Super cathedram Moysi sederunt scribæ et pharisæi.
- 3 Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite : secundum opera vero eorum nolite facere : dicunt enim, et non faciunt.
- 4 Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum : digito autem suo nolunt ea movere.
- 5 Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus : dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.
- 6 Amant autem primos recubitus in cnis, et primas cathedras in synagogis,
- 7 et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.
- 8 Vos autem nolite vocari Rabbi : unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis.
- 9 Et patrem nolite vocare vobis super terram : unus est enim pater vester qui in cælis est.
- 10 Nec vocemini magistri : quia magister vester unus est, Christus.
- 11 Qui major est vestrum, erit minister vester.
- 12 Qui autem se exaltaverit, humiliabitur : et qui se humiliaverit, exaltabitur.
- 13 Væ autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines ! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare.
- 14 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes ! propter hoc amplius accipietis judicium.
- 15 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos.
- 16 Væ vobis duces cæci, qui dicitis : Quicumque juraverit per templum, nihil est : qui autem juraverit in auro templo, debet.
- 17 Stulti et cæci : quid enim majus est ? aurum, an templum, quod sanctificat aurum ?
- 18 Et quicumque juraverit in altari, nihil est : quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet.
- 19 Cæci : quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum ?
- 20 Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quæ super illud sunt.
- 21 Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso :
- 22 et qui jurat in cælo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum.
- 23 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem ! hæc oportuit facere, et illa non omittere.
- 24 Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
- 25 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis ; intus autem pleni estis rapina et immunditia !
- 26 Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum.
- 27 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia !
- 28 Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi : intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.
- 29 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum,
- 30 et dicitis : Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum !
- 31 itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.
- 32 Et vos implete mensuram patrum vestrorum.
- 33 Serpentes genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ ?
- 34 Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem :
- 35 ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare.
- 36 Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam.
- 37 Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti ?
- 38 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.
- 39 Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis : Benedictus, qui venit in nomine Domini.