Caput XXIIEvangelium secundum Matthæum
- 1Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens :
- 2 Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.
- 3 Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.
- 4 Iterum misit alios servos, dicens : Dicite invitatis : Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata : venite ad nuptias.
- 5 Illi autem neglexerunt : et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam :
- 6 reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt.
- 7 Rex autem cum audisset, iratus est : et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.
- 8 Tunc ait servis suis : Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni :
- 9 ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.
- 10 Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos : et impletæ sunt nuptiæ discumbentium.
- 11 Intravit autem rex ut viderent discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.
- 12 Et ait illi : Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? At ille obmutavit.
- 13 Tunc dicit rex ministris : Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium.
- 14 Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
- 15 Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.
- 16 Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo : non enim respicis personam hominum :
- 17 dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non ?
- 18 Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait : Quid me tentatis hypocritæ ?
- 19 Ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.
- 20 Et ait illis Jesus : Cujus est imago hæc, et superscriptio ?
- 21 Dicunt ei : Cæsaris. Tunc ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo.
- 22 Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.
- 23 In illo die accesserunt ad eum sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem : et interrogaverunt eum,
- 24 dicentes : Magister, Moyses dixit : Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.
- 25 Erant autem apud nos septem fratres : et primus, uxore ducta, defunctus est : et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.
- 26 Similiter secundus, et tertius usque ad septimum.
- 27 Novissime autem omnium et mulier defuncta est.
- 28 In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor ? omnes enim habuerunt eam.
- 29 Respondens autem Jesus, ait illis : Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.
- 30 In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur : sed erunt sicut angeli Dei in cælo.
- 31 De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis :
- 32 Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ? Non est Deus mortuorum, sed viventium.
- 33 Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina ejus.
- 34 Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset sadducæis, convenerunt in unum :
- 35 et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum :
- 36 Magister, quod est mandatum magnum in lege ?
- 37 Ait illi Jesus : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.
- 38 Hoc est maximum, et primum mandatum.
- 39 Secundum autem simile est huic : Diliges proximum tuum, sicut teipsum.
- 40 In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ.
- 41 Congregatis autem pharisæis, interrogavit eos Jesus,
- 42 dicens : Quid vobis videtur de Christo ? cujus filius est ? Dicunt ei : David.
- 43 Ait illis : Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens :
- 44 Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?
- 45 Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est ?
- 46 Et nemo poterat ei respondere verbum : neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.