Caput XIVEvangelium secundum Lucam
- 1Et factum est cum intraret Jesus in domum cujusdam principis pharisæorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum.
- 2 Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum.
- 3 Et respondens Jesus dixit ad legisperitos et pharisæos, dicens : Si licet sabbato curare ?
- 4 At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum, ac dimisit.
- 5 Et respondens ad illos dixit : Cujus vestrum asinus, aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati ?
- 6 Et non poterant ad hæc respondere illi.
- 7 Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos :
- 8 Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab illo.
- 9 Et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi : Da huic locum : et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere.
- 10 Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco : ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi : Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus :
- 11 quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur : et qui se humiliat, exaltabitur.
- 12 Dicebat autem et ei, qui invitaverat : Cum facis prandium, aut cnam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites : ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio ;
- 13 sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et cæcos :
- 14 et beatus eris, quia non habent retribuere tibi : retribuetur enim tibi in resurrectione justorum.
- 15 Hæc cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi : Beatus qui manducabit panem in regno Dei.
- 16 At ipse dixit ei : Homo quidam fecit cnam magnam, et vocavit multos.
- 17 Et misit servum suum hora cnæ dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia.
- 18 Et cperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei : Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam : rogo te, habe me excusatum.
- 19 Et alter dixit : Juga boum emi quinque, et eo probare illa : rogo te, habe me excusatum.
- 20 Et alius dixit : Uxorem duxi, et ideo non possum venire.
- 21 Et reversus servus nuntiavit hæc domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo : Exi cito in plateas et vicos civitatis : et pauperes, ac debiles, et cæcos, et claudos introduc huc.
- 22 Et ait servus : Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est.
- 23 Et ait dominus servo : Exi in vias, et sæpes : et compelle intrare, ut impleatur domus mea.
- 24 Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit cnam meam.
- 25 Ibant autem turbæ multæ cum eo : et conversus dixit ad illos :
- 26 Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus.
- 27 Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus.
- 28 Quis enim ex vobis volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum,
- 29 ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei,
- 30 dicentes : Quia hic homo cpit ædificare, et non potuit consummare ?
- 31 Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se ?
- 32 Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quæ pacis sunt.
- 33 Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus.
- 34 Bonum est sal : si autem sal evanuerit, in quo condietur ?
- 35 Neque in terram, neque in sterquilinium utile est, sed foras mittetur. Qui habet aures audiendi, audiat.