Caput XIIIEvangelium secundum Lucam
- 1Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.
- 2 Et respondens dixit illis : Putatis quod hi Galilæi præ omnibus Galilæis peccatores fuerint, quia talia passi sunt ?
- 3 Non, dico vobis : sed nisi pnitentiam habueritis, omnes similiter peribitis.
- 4 Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloë, et occidit eos : putatis quia et ipsi debitores fuerint præter omnes homines habitantes in Jerusalem ?
- 5 Non, dico vobis : sed si pnitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis.
- 6 Dicebat autem et hanc similitudinem : Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quærens fructum in illa, et non invenit.
- 7 Dixit autem ad cultorem vineæ : Ecce anni tres sunt ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac, et non invenio : succide ergo illam : ut quid etiam terram occupat ?
- 8 At ille respondens, dicit illi : Domine dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora,
- 9 et siquidem fecerit fructum : sin autem, in futurum succides eam.
- 10 Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis.
- 11 Et ecce mulier, quæ habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo : et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere.
- 12 Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi : Mulier, dimissa es ab infirmitate tua.
- 13 Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum.
- 14 Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbæ : Sex dies sunt in quibus oportet operari : in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati.
- 15 Respondens autem ad illum Dominus, dixit : Hypocritæ, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a præsepio, et ducit adaquare ?
- 16 Hanc autem filiam Abrahæ, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati ?
- 17 Et cum hæc diceret, erubescant omnes adversarii ejus : et omnis populus gaudebat in universis, quæ gloriosæ fiebant ab eo.
- 18 Dicebat ergo : Cui simile est regnum Dei, et cui simile æstimabo illud ?
- 19 Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam : et volucres cæli requieverunt in ramis ejus.
- 20 Et iterum dixit : Cui simile æstimabo regnum Dei ?
- 21 Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ sata tria, donec fermentaretur totum.
- 22 Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem.
- 23 Ait autem illi quidam : Domine, si pauci sunt, qui salvantur ? Ipse autem dixit ad illos :
- 24 Contendite intrare per angustam portam : quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt.
- 25 Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes : Domine, aperi nobis : et respondens dicet vobis : Nescio vos unde sitis :
- 26 tunc incipietis dicere : Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti.
- 27 Et dicet vobis : Nescio vos unde sitis : discedite a me omnes operarii iniquitatis.
- 28 Ibi erit fletus et stridor dentium : cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.
- 29 Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei.
- 30 Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi.
- 31 In ipsa die accesserunt quidam pharisæorum, dicentes illi : Exi, et vade hinc : quia Herodes vult te occidere.
- 32 Et ait illis : Ite, et dicite vulpi illi : Ecce ejicio dæmonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor.
- 33 Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare : quia non capit prophetam perire extra Jerusalem.
- 34 Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti ?
- 35 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis : Benedictus qui venit in nomine Domini.