Caput VIILiber Job
- 1Militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercenarii dies ejus.
- 2 Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui,
- 3 sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi.
- 4 Si dormiero, dicam : Quando consurgam ? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras.
- 5 Induta est caro mea putredine, et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est.
- 6 Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe.
- 7 Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona.
- 8 Nec aspiciet me visus hominis ; oculi tui in me, et non subsistam.
- 9 Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descenderit ad inferos, non ascendet.
- 10 Nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus ejus.
- 11 Quapropter et ego non parcam ori meo : loquar in tribulatione spiritus mei ; confabulabor cum amaritudine animæ meæ.
- 12 Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere ?
- 13 Si dixero : Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo :
- 14 terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties.
- 15 Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.
- 16 Desperavi : nequaquam ultra jam vivam : parce mihi, nihil enim sunt dies mei.
- 17 Quid est homo, quia magnificas eum ? aut quid apponis erga eum cor tuum ?
- 18 Visitas eum diluculo, et subito probas illum.
- 19 Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam ?
- 20 Peccavi ; quid faciam tibi, o custos hominum ? quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis ?
- 21 Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam ? ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quæsieris, non subsistam.