Caput VILiber Job
- 1Respondens autem Job, dixit :
- 2 Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera !
- 3 Quasi arena maris hæc gravior appareret ; unde et verba mea dolore sunt plena :
- 4 quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum ; et terrores Domini militant contra me.
- 5 Numquid rugiet onager cum habuerit herbam ? aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit ?
- 6 aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum ? aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem ?
- 7 Quæ prius nolebat tangere anima mea, nunc, præ angustia, cibi mei sunt.
- 8 Quis det ut veniat petitio mea, et quod expecto tribuat mihi Deus ?
- 9 et qui cpit, ipse me conterat ; solvat manum suam, et succidat me ?
- 10 Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti.
- 11 Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam ? aut quis finis meus, ut patienter agam ?
- 12 Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea ænea est.
- 13 Ecce non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me.
- 14 Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit.
- 15 Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus.
- 16 Qui timent pruinam, irruet super eos nix.
- 17 Tempore quo fuerint dissipati, peribunt ; et ut incaluerit, solventur de loco suo.
- 18 Involutæ sunt semitæ gressuum eorum ; ambulabunt in vacuum, et peribunt.
- 19 Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper.
- 20 Confusi sunt, quia speravi : venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.
- 21 Nunc venistis ; et modo videntes plagam meam, timetis.
- 22 Numquid dixi : Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi ?
- 23 vel : Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me ?
- 24 Docete me, et ego tacebo : et si quid forte ignoravi, instruite me.
- 25 Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me ?
- 26 Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis.
- 27 Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum.
- 28 Verumtamen quod cpistis explete : præbete aurem, et videte an mentiar.
- 29 Respondete, obsecro, absque contentione ; et loquentes id quod justum est, judicate.
- 30 Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.