Caput XXXLiber Job
- 1Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei :
- 2 quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni :
- 3 egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate et miseria.
- 4 Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix juniperorum erat cibus eorum :
- 5 qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant.
- 6 In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terræ, vel super glaream :
- 7 qui inter hujuscemodi lætabantur, et esse sub sentibus delicias computabant :
- 8 filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes.
- 9 Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium.
- 10 Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur.
- 11 Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum.
- 12 Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt : pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.
- 13 Dissipaverunt itinera mea ; insidiati sunt mihi, et prævaluerunt : et non fuit qui ferret auxilium.
- 14 Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt.
- 15 Redactus sum in nihilum : abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea.
- 16 Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis.
- 17 Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt, non dormiunt.
- 18 In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capito tunicæ succinxerunt me.
- 19 Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillæ et cineri.
- 20 Clamo ad te, et non exaudis me : sto, et non respicis me.
- 21 Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi.
- 22 Elevasti me, et quasi super ventum ponens ; elisisti me valide.
- 23 Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi.
- 24 Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam : et si corruerint, ipse salvabis.
- 25 Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.
- 26 Expectabam bona, et venerunt mihi mala : præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ.
- 27 Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie : prævenerunt me dies afflictionis.
- 28 Mrens incedebam sine furore ; consurgens, in turba clamabam.
- 29 Frater fui draconum, et socius struthionum.
- 30 Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt præ caumate.
- 31 Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium.