Caput XXIXLiber Job
- 1Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit :
- 2 Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me ?
- 3 Quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris :
- 4 sicut fui in diebus adolescentiæ meæ, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo :
- 5 quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei :
- 6 quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei :
- 7 quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi.
- 8 Videbant me juvenes, et abscondebantur : et senes assurgentes stabant.
- 9 Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo.
- 10 Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhærebat.
- 11 Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi :
- 12 eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor.
- 13 Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduæ consolatus sum.
- 14 Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo.
- 15 Oculus fui cæco, et pes claudo.
- 16 Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam.
- 17 Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam.
- 18 Dicebamque : In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies.
- 19 Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea.
- 20 Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur.
- 21 Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum.
- 22 Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum.
- 23 Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.
- 24 Siquando ridebam ad eos, non credebant : et lux vultus mei non cadebat in terram.
- 25 Si voluissem ire ad eos, sedebam primus : cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen mrentium consolator.