Ad textum

Caput XXVLiber Job

  1. 1Respondens autem Baldad Suhites, dixit :
  2. 2 Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.
  3. 3 Numquid est numerus militum ejus ? et super quem non surget lumen illius ?
  4. 4 Numquid justificari potest homo comparatus Deo ? aut apparere mundus natus de muliere ?
  5. 5 Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus :
  6. 6 quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis ?