Caput XXIVLiber Job
- 1Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora : qui autem noverunt eum, ignorant dies illius.
- 2 Alii terminos transtulerunt ; diripuerunt greges, et paverunt eos.
- 3 Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduæ.
- 4 Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terræ.
- 5 Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum : vigilantes ad prædam, præparant panem liberis.
- 6 Agrum non suum demetunt, et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant.
- 7 Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore :
- 8 quos imbres montium rigant, et non habentes velamen, amplexantur lapides.
- 9 Vim fecerunt deprædantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt.
- 10 Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas.
- 11 Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt.
- 12 De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit : et Deus inultum abire non patitur.
- 13 Ipsi fuerunt rebelles lumini : nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus.
- 14 Mane primo consurgit homicida ; interficit egenum et pauperem : per noctem vero erit quasi fur.
- 15 Oculus adulteri observat caliginem, dicens : Non me videbit oculus : et operiet vultum suum.
- 16 Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem.
- 17 Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis : et sic in tenebris quasi in luce ambulant.
- 18 Levis est super faciem aquæ : maledicta sit pars ejus in terra, nec ambulet per viam vinearum.
- 19 Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius.
- 20 Obliviscatur ejus misericordia ; dulcedo illius vermes : non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum.
- 21 Pavit enim sterilem quæ non parit, et viduæ bene non fecit.
- 22 Detraxit fortes in fortitudine sua, et cum steterit, non credet vitæ suæ.
- 23 Dedit ei Deus locum pnitentiæ, et ille abutitur eo in superbiam : oculi autem ejus sunt in viis illius.
- 24 Elevati sunt ad modicum, et non subsistent : et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur.
- 25 Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea ?