Caput XILiber Job
- 1Respondens autem Sophar Naamathites, dixit :
- 2 Numquid qui multa loquitur, non et audiet ? aut vir verbosus justificabitur ?
- 3 Tibi soli tacebunt homines ? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis ?
- 4 Dixisti enim : Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo.
- 5 Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi,
- 6 ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex ejus : et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua !
- 7 Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies ?
- 8 Excelsior cælo est, et quid facies ? profundior inferno, et unde cognosces ?
- 9 Longior terra mensura ejus, et latior mari.
- 10 Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei ?
- 11 Ipse enim novit hominum vanitatem ; et videns iniquitatem, nonne considerat ?
- 12 Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.
- 13 Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas.
- 14 Si iniquitatem quæ est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia,
- 15 tunc levare poteris faciem tuam absque macula ; et eris stabilis, et non timebis.
- 16 Miseriæ quoque oblivisceris, et quasi aquarum quæ præterierunt recordaberis.
- 17 Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam ; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.
- 18 Et habebis fiduciam, proposita tibi spe : et defossus securus dormies.
- 19 Requiesces, et non erit qui te exterreat ; et deprecabuntur faciem tuam plurimi.
- 20 Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis : et spes illorum abominatio animæ.