Caput XLiber Job
- 1Tædet animam meam vitæ meæ ; dimittam adversum me eloquium meum : loquar in amaritudine animæ meæ.
- 2 Dicam Deo : Noli me condemnare ; indica mihi cur me ita judices.
- 3 Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves ?
- 4 Numquid oculi carnei tibi sunt ? aut sicut videt homo, et tu videbis ?
- 5 Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,
- 6 ut quæras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris,
- 7 et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere ?
- 8 Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu : et sic repente præcipitas me ?
- 9 Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me.
- 10 Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti ?
- 11 Pelle et carnibus vestisti me ; ossibus et nervis compegisti me.
- 12 Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum.
- 13 Licet hæc celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.
- 14 Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris ?
- 15 Et si impius fuero, væ mihi est ; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.
- 16 Et propter superbiam quasi leænam capies me, reversusque mirabiliter me crucias.
- 17 Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et pnæ militant in me.
- 18 Quare de vulva eduxisti me ? qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret.
- 19 Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum.
- 20 Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi ? dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum,
- 21 antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine :
- 22 terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.