Caput IIIEpistola B. Pauli Apostoli ad Galatas
- 1O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus ?
- 2 Hoc solum a vobis volo discere : ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei ?
- 3 sic stulti estis, ut cum Spiritu cperitis, nunc carne consummemini ?
- 4 tanta passi estis sine causa ? si tamen sine causa.
- 5 Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis : ex operibus legis, an ex auditu fidei ?
- 6 Sicut scriptum est : Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam :
- 7 cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ.
- 8 Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ : Quia benedicentur in te omnes gentes.
- 9 Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.
- 10 Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim : Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea.
- 11 Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est : quia justus ex fide vivit.
- 12 Lex autem non est ex fide, sed : Qui fecerit ea, vivet in illis.
- 13 Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum : quia scriptum est : Maledictus omnis qui pendet in ligno :
- 14 ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem.
- 15 Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat.
- 16 Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit : Et seminibus, quasi in multis : sed quasi in uno : Et semini tuo, qui est Christus.
- 17 Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo : quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.
- 18 Nam si ex lege hæreditas, jam non ex promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus.
- 19 Quid igitur lex ? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris.
- 20 Mediator autem unius non est : Deus autem unus est.
- 21 Lex ergo adversus promissa Dei ? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia.
- 22 Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus.
- 23 Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat.
- 24 Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur.
- 25 At ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo.
- 26 Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu.
- 27 Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis.
- 28 Non est Judæus, neque Græcus : non est servus, neque liber : non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.
- 29 Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes.