Caput IIEpistola B. Pauli Apostoli ad Galatas
- 1Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito.
- 2 Ascendi autem secundum revelationem : et contuli cum illis Evangelium, quod prædico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse : ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem.
- 3 Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi :
- 4 sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent.
- 5 Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos :
- 6 ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest : Deus personam hominis non accipit) : mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt.
- 7 Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium præputii, sicut et Petro circumcisionis
- 8 (qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes) :
- 9 et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi, et Barnabæ societatis : ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem :
- 10 tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.
- 11 Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat.
- 12 Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat : cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant.
- 13 Et simulationi ejus consenserunt ceteri Judæi, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem.
- 14 Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephæ coram omnibus : Si tu, cum Judæus sis, gentiliter vivis, et non judaice : quomodo gentes cogis judaizare ?
- 15 Nos natura Judæi, et non ex gentibus peccatores.
- 16 Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi : et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis : propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro.
- 17 Quod si quærentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est ? Absit.
- 18 Si enim quæ destruxi, iterum hæc ædifico : prævaricatorem me constituo.
- 19 Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam : Christo confixus sum cruci.
- 20 Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne : in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.
- 21 Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.