Caput VEpistola B. Pauli Apostoli ad Ephesios
- 1Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,
- 2 et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
- 3 Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos :
- 4 aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet : sed magis gratiarum actio.
- 5 Hoc enim scitote intelligentes : quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei.
- 6 Nemo vos seducat inanibus verbis : propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ.
- 7 Nolite ergo effici participes eorum.
- 8 Eratis enim aliquando tenebræ : nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate :
- 9 fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate :
- 10 probantes quid sit beneplacitum Deo :
- 11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.
- 12 Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.
- 13 Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur : omne enim, quod manifestatur, lumen est.
- 14 Propter quod dicit : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.
- 15 Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis : non quasi insipientes,
- 16 sed ut sapientes : redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
- 17 Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei.
- 18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,
- 19 loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino,
- 20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri,
- 21 subjecti invicem in timore Christi.
- 22 Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino :
- 23 quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ : ipse, salvator corporis ejus.
- 24 Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.
- 25 Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea,
- 26 ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ,
- 27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.
- 28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit.
- 29 Nemo enim umquam carnem suam odio habuit : sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam :
- 30 quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus.
- 31 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.
- 32 Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.
- 33 Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat : uxor autem timeat virum suum.