Caput IVEpistola B. Pauli Apostoli ad Ephesios
- 1Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,
- 2 cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate,
- 3 solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis.
- 4 Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ.
- 5 Unus Dominus, una fides, unum baptisma.
- 6 Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.
- 7 Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.
- 8 Propter quod dicit : Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem : dedit dona hominibus.
- 9 Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ ?
- 10 Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia.
- 11 Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores,
- 12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi :
- 13 donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi :
- 14 ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.
- 15 Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus :
- 16 ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate.
- 17 Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui,
- 18 tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum,
- 19 qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationem immunditiæ omnis in avaritiam.
- 20 Vos autem non ita didicistis Christum,
- 21 si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu,
- 22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.
- 23 Renovamini autem spiritu mentis vestræ,
- 24 et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis.
- 25 Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo : quoniam sumus invicem membra.
- 26 Irascimini, et nolite peccare : sol non occidat super iracundiam vestram.
- 27 Nolite locum dare diabolo :
- 28 qui furabatur, jam non furetur : magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
- 29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat : sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus.
- 30 Et nolite constristare Spiritum Sanctum Dei : in quo signati estis in diem redemptionis.
- 31 Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.
- 32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.