Caput IILiber Primus Paralipomenon
- 1Filii autem Israël : Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon,
- 2 Dan, Joseph, Benjamin, Nephthali, Gad, et Aser.
- 3 Filii Juda : Her, Onan, et Sela : hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino, et occidit eum.
- 4 Thamar autem nurus ejus peperit ei Phares et Zara : omnes ergo filii Juda, quinque.
- 5 Filii autem Phares : Hesron et Hamul.
- 6 Filii quoque Zaræ : Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque.
- 7 Filii Charmi : Achar, qui turbavit Israël, et peccavit in furto anathematis.
- 8 Filii Ethan : Azarias.
- 9 Filii autem Hesron qui nati sunt ei : Jerameel, et Ram, et Calubi.
- 10 Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Juda.
- 11 Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz.
- 12 Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai.
- 13 Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Simmaa,
- 14 quartum Nathanaël, quintum Raddai,
- 15 sextum Asom, septimum David.
- 16 Quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail. Filii Sarviæ : Abisai, Joab, et Asaël, tres.
- 17 Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismahelites.
- 18 Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth : fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon.
- 19 Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephratha, quæ peperit ei Hur.
- 20 Porro Hur genuit Uri, et Uri genuit Bezeleel.
- 21 Post hæc ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta : quæ peperit ei Segub.
- 22 Sed et Segub genuit Jair, et possedit viginti tres civitates in terra Galaad.
- 23 Cepitque Gessur et Aram oppida Jair, et Canath, et viculos ejus sexaginta civitatum : omnes isti filii Machir patris Galaad.
- 24 Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, quæ peperit ei Assur patrem Thecuæ.
- 25 Nati sunt autem filii Jerameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus ejus, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia.
- 26 Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Atara, quæ fuit mater Onam.
- 27 Sed et filii Ram primogeniti Jerameel fuerunt Moos, Jamin, et Achar.
- 28 Onam autem habuit filios Semei et Jada. Filii autem Semei : Nadab et Abisur.
- 29 Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quæ peperit ei Ahobban et Molid.
- 30 Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis.
- 31 Filius vero Apphaim, Jesi : qui Jesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai.
- 32 Filii autem Jada fratris Semei : Jether, et Jonathan. Sed et Jether mortuus est absque liberis.
- 33 Porro Jonathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Jerameel.
- 34 Sesan autem non habuit filios, sed filias : et servum ægyptium nomine Jeraa.
- 35 Deditque ei filiam suam uxorem : quæ peperit ei Ethei.
- 36 Ethei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad.
- 37 Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed.
- 38 Obed genuit Jehu, Jehu genuit Azariam,
- 39 Azarias genuit Helles, et Helles genuit Elasa.
- 40 Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum,
- 41 Sellum genuit Icamiam, Icamia autem genuit Elisama.
- 42 Filii autem Caleb fratris Jerameel : Mesa primogenitus ejus ; ipse est pater Ziph : et filii Maresa patris Hebron.
- 43 Porro filii Hebron, Core, et Taphua, et Recem, et Samma.
- 44 Samma autem genuit Raham, patrem Jercaam, et Recem genuit Sammai.
- 45 Filius Sammai, Maon : et Maon pater Bethsur.
- 46 Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez.
- 47 Filii autem Jahaddai, Regom, et Joathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph.
- 48 Concubina Caleb Maacha, peperit Saber, et Tharana.
- 49 Genuit autem Saaph pater Madmena Sue, patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa.
- 50 Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim.
- 51 Salma pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader.
- 52 Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, qui videbat dimidium requietionum.
- 53 Et de cognatione Cariathiarim, Jethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitæ, et Esthaolitæ.
- 54 Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, coronæ domus Joab, et dimidium requietionis Sarai :
- 55 cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinæi, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.