Caput ILiber Primus Paralipomenon
- 1Adam, Seth, Enos,
- 2 Cainan, Malaleel, Jared,
- 3 Henoch, Mathusale, Lamech,
- 4 Noë, Sem, Cham, et Japtheth.
- 5 Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras.
- 6 Porro filii Gomer : Ascenez, et Riphath, et Thogorma.
- 7 Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim.
- 8 Filii Cham : Chus, et Mesraim, et Phut, et Chanaan.
- 9 Filii autem Chus : Saba, et Hevila, Sabatha, et Regma, et Sabathacha. Porro filii Regma : Saba, et Dadan.
- 10 Chus autem genuit Nemrod : iste cpit esse potens in terra.
- 11 Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim,
- 12 Phetrusim quoque, et Casluim : de quibus egressi sunt Philisthiim, et Caphtorim.
- 13 Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum suum, Hethæum quoque,
- 14 et Jebusæum, et Amorrhæum, et Gergesæum,
- 15 Hevæumque et Aracæum, et Sinæum.
- 16 Aradium quoque, et Samaræum, et Hamathæum.
- 17 Filii Sem : Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch.
- 18 Arphaxad autem genuit Sale, qui et ipse genuit Heber.
- 19 Porro Heber nati sunt duo filii : nomen uni Phaleg, quia in diebus ejus divisa est terra ; et nomen fratris ejus Jectan.
- 20 Jectan autem genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, et Jare,
- 21 Adoram quoque, et Huzal, et Decla,
- 22 Hebal etiam, et Abimaël, et Saba, necnon
- 23 et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti filii Jectan.
- 24 Sem, Arphaxad, Sale,
- 25 Heber, Phaleg, Ragau,
- 26 Serug, Nachor, Thare,
- 27 Abram : iste est Abraham.
- 28 Filii autem Abraham, Isaac et Ismahel.
- 29 Et hæ generationes eorum. Primogenitus Ismahelis, Nabaioth, et Cedar, et Adbeel, et Mabsam,
- 30 et Masma, et Duma, Massa, Hadad, et Thema,
- 31 Jetur, Naphis, Cedma : hi sunt filii Ismahelis.
- 32 Filii autem Ceturæ concubinæ Abraham, quos genuit : Zamran, Jecsan, Madan, Madian, Jesboc, et Sue. Porro filii Jecsan : Saba, et Dadan. Filii autem Dadan : Assurim, et Latussim, et Laomim.
- 33 Filii autem Madian : Epha, et Epher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi filii Ceturæ.
- 34 Genuit autem Abraham Isaac : cujus fuerunt filii Esau, et Israël.
- 35 Filii Esau : Eliphaz, Rahuel, Jehus, Ihelom, et Core.
- 36 Filii Eliphaz : Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Amalec.
- 37 Filii Rahuel : Nahath, Zara, Samma, Meza.
- 38 Filii Seir : Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan.
- 39 Filii Lotan : Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna.
- 40 Filii Sobal : Alian, et Manahath, et Ebal, Sephi et Onam. Filii Sebeon : Aja et Ana. Filii Ana : Dison.
- 41 Filii Dison : Hamram, et Heseban, et Jethran, et Charan.
- 42 Filii Eser : Balaan, et Zavan, et Jacan. Filii Disan : Hus et Aran.
- 43 Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israël. Bale filius Beor : et nomen civitatis ejus, Denaba.
- 44 Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra.
- 45 Cumque et Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
- 46 Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab : et nomen civitatis ejus Avith.
- 47 Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca.
- 48 Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quæ juxta amnem sita est.
- 49 Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor.
- 50 Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad : cujus urbis nomen fuit Phau, et appellata est uxor ejus Meetabel filia Matred filiæ Mezaab.
- 51 Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse cperunt : dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,
- 52 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
- 53 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
- 54 dux Magdiel, dux Hiram : hi duces Edom.