Ad textum

Caput IIEpistola B. Pauli Apostoli ad Corinthios Prima

  1. 1Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiæ, annuntians vobis testimonium Christi.
  2. 2 Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum.
  3. 3 Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos :
  4. 4 et sermo meus, et prædicatio mea non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis :
  5. 5 ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei.
  6. 6 Sapientiam autem loquimur inter perfectos : sapientiam vero non hujus sæculi, neque principum hujus sæculi, qui destruuntur :
  7. 7 sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est, quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram,
  8. 8 quam nemo principum hujus sæculi cognovit : si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent.
  9. 9 Sed sicut scriptum est : Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum :
  10. 10 nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum : Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.
  11. 11 Quis enim hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est ? ita et quæ Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei.
  12. 12 Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis :
  13. 13 quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes.
  14. 14 Animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei : stultitia enim est illi, et non potest intelligere : quia spiritualiter examinatur.
  15. 15 Spiritualis autem judicat omnia : et ipse a nemine judicatur.
  16. 16 Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum ? nos autem sensum Christi habemus.