Caput IEpistola B. Pauli Apostoli ad Corinthios Prima
- 1Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater,
- 2 ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro.
- 3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
- 4 Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu :
- 5 quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia.
- 6 Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis :
- 7 ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi,
- 8 qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi.
- 9 Fidelis Deus : per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri.
- 10 Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi : ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata : sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.
- 11 Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiones sunt inter vos.
- 12 Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit : Ego quidem sum Pauli : ego autem Apollo : ego vero Cephæ : ego autem Christi.
- 13 Divisus est Christus ? numquid Paulus crucifixus est pro vobis ? aut in nomine Pauli baptizati estis ?
- 14 Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium :
- 15 ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis.
- 16 Baptizavi autem et Stephanæ domum : ceterum nescio si quem alium baptizaverim.
- 17 Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare : non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.
- 18 Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est : iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.
- 19 Scriptum est enim : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.
- 20 Ubi sapiens ? ubi scriba ? ubi conquisitor hujus sæculi ? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi ?
- 21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum : placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes.
- 22 Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt :
- 23 nos autem prædicamus Christum crucifixum : Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,
- 24 ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia :
- 25 quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus : et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
- 26 Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles :
- 27 sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes : et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia :
- 28 et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret :
- 29 ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.
- 30 Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio :
- 31 ut quemadmodum scriptum est : Qui gloriatur, in Domino glorietur.