Caput XVIEpistola B. Pauli Apostoli ad Corinthios Prima
- 1De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite.
- 2 Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit : ut non, cum venero, tunc collectæ fiant.
- 3 Cum autem præsens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem.
- 4 Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt.
- 5 Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero : nam Macedoniam pertransibo.
- 6 Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo : ut vos me deducatis quocumque iero.
- 7 Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.
- 8 Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten.
- 9 Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens : et adversarii multi.
- 10 Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos : opus enim Domini operatur, sicut et ego.
- 11 Ne quis ergo illum spernat : deducite autem illum in pace, ut veniat ad me : exspecto enim illum cum fratribus.
- 12 De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus : et utique non fuit voluntas ut nunc veniret : veniet autem, cum ei vacuum fuerit.
- 13 Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini.
- 14 Omnia vestra in caritate fiant.
- 15 Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanæ, et Fortunati, et Achaici : quoniam sunt primitiæ Achaiæ, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos :
- 16 ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti, et laboranti.
- 17 Gaudeo autem in præsentia Stephanæ, et Fortunati, et Achaici : quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt :
- 18 refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt.
- 19 Salutant vos ecclesiæ Asiæ. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia : apud quos et hospitor.
- 20 Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto.
- 21 Salutatio, mea manu Pauli.
- 22 Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha.
- 23 Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.
- 24 Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu. Amen.