Caput XVEpistola B. Pauli Apostoli ad Corinthios Prima
- 1Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis,
- 2 per quod et salvamini : qua ratione prædicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis.
- 3 Tradidi enim vobis in primis quod et accepi : quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas :
- 4 et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas :
- 5 et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim :
- 6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul : ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt :
- 7 deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus :
- 8 novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi.
- 9 Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei.
- 10 Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi : non ego autem, sed gratia Dei mecum :
- 11 sive enim ego, sive illi : sic prædicamus, et sic credidistis.
- 12 Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est ?
- 13 Si autem resurrectio mortuorum non est : neque Christus resurrexit.
- 14 Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra :
- 15 invenimur autem et falsi testes Dei : quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.
- 16 Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.
- 17 Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra : adhuc enim estis in peccatis vestris.
- 18 Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt.
- 19 Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.
- 20 Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium,
- 21 quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.
- 22 Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
- 23 Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus : deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt.
- 24 Deinde finis : cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem.
- 25 Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus.
- 26 Novissima autem inimica destruetur mors : omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat :
- 27 Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia.
- 28 Cum autem subjecta fuerint illi omnia : tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.
- 29 Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt ? ut quid et baptizantur pro illis ?
- 30 ut quid et nos periclitamur omni hora ?
- 31 Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro.
- 32 Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt ? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur.
- 33 Nolite seduci : corrumpunt mores bonos colloquia mala.
- 34 Evigilate justi, et nolite peccare : ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.
- 35 Sed dicet aliquis : Quomodo resurgunt mortui ? qualive corpore venient ?
- 36 Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur :
- 37 et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum.
- 38 Deus autem dat illi corpus sicut vult : ut unicuique seminum proprium corpus.
- 39 Non omnis caro, eadem caro : sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium.
- 40 Et corpora cælestia, et corpora terrestria : sed alia quidem cælestium gloria, alia autem terrestrium.
- 41 Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate :
- 42 sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.
- 43 Seminatur in ignobilitate, surget in gloria : seminatur in infirmitate, surget in virtute :
- 44 seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est :
- 45 Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.
- 46 Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale : deinde quod spiritale.
- 47 Primus homo de terra, terrenus : secundus homo de cælo, cælestis.
- 48 Qualis terrenus, tales et terreni : et qualis cælestis, tales et cælestes.
- 49 Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis.
- 50 Hoc autem dico, fratres : quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt : neque corruptio incorruptelam possidebit.
- 51 Ecce mysterium vobis dico : omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.
- 52 In momento, in ictu oculi, in novissima tuba : canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti : et nos immutabimur.
- 53 Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem : et mortale hoc induere immortalitatem.
- 54 Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est : Absorpta est mors in victoria.
- 55 Ubi est mors victoria tua ? ubi est mors stimulus tuus ?
- 56 Stimulus autem mortis peccatum est : virtus vero peccati lex.
- 57 Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.
- 58 Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles : abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.