Caput XIIIEpistola B. Pauli Apostoli ad Corinthios Prima
- 1Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens.
- 2 Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam : et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.
- 3 Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
- 4 Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur,
- 5 non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
- 6 non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati :
- 7 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
- 8 Caritas numquam excidit : sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur.
- 9 Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.
- 10 Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.
- 11 Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli.
- 12 Videmus nunc per speculum in ænigmate : tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte : tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.
- 13 Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc : major autem horum est caritas.