Caput XIIEpistola B. Pauli Apostoli ad Corinthios Prima
- 1De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres.
- 2 Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes.
- 3 Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto.
- 4 Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus :
- 5 et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus :
- 6 et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus.
- 7 Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.
- 8 Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ : alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum :
- 9 alteri fides in eodem Spiritu : alii gratia sanitatum in uno Spiritu :
- 10 alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.
- 11 Hæc autem omnia operantur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.
- 12 Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt : ita et Christus.
- 13 Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi : et omnes in uno Spiritu potati sumus.
- 14 Nam et corpus non est unum membrum, sed multa.
- 15 Si dixerit pes : Quoniam non sum manus, non sum de corpore : num ideo non est de corpore ?
- 16 Et si dixerit auris : Quoniam non sum oculus, non sum de corpore : num ideo est de corpore ?
- 17 Si totum corpus oculus : ubi auditus ? Si totum auditus : ubi odoratus ?
- 18 Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit.
- 19 Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus ?
- 20 Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.
- 21 Non potest autem oculus dicere manui : Opera tua non indigeo : aut iterum caput pedibus : Non estis mihi necessarii.
- 22 Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt :
- 23 et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus : et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent.
- 24 Honesta autem nostra nullius egent : sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundationem tribuendo honorem,
- 25 ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.
- 26 Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra : sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.
- 27 Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.
- 28 Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum.
- 29 Numquid omnes apostoli ? numquid omnes prophetæ ? numquid omnes doctores ?
- 30 numquid omnes virtutes ? numquid omnes gratiam habent curationum ? numquid omnes linguis loquuntur ? numquid omnes interpretantur ?
- 31 Æmulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.