Caput IIEpistola B. Pauli Apostoli ad Titum
- 1Tu autem loquere quæ decent sanam doctrinam :
- 2 senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia :
- 3 anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes :
- 4 ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant,
- 5 prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei.
- 6 Juvenes similiter hortare ut sobrii sint.
- 7 In omnibus teipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate,
- 8 verbum sanum, irreprehensibile : ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.
- 9 Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes,
- 10 non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes : ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus.
- 11 Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus,
- 12 erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo,
- 13 exspectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi :
- 14 qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.
- 15 Hæc loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.