Caput VEcclesiasticus Jesu, filii Sirach
- 1Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris : Est mihi sufficiens vita : nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis.
- 2 Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui,
- 3 et ne dixeris : Quomodo potui ? aut, Quis me subjiciet propter facta mea ? Deus enim vindicans vindicabit.
- 4 Ne dixeris : Peccavi : et quid mihi accidit triste ? Altissimus enim est patiens redditor.
- 5 De propitiatio peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum.
- 6 Et ne dicas : Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur :
- 7 misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius.
- 8 Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem :
- 9 subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictæ disperdet te.
- 10 Noli anxius esse in divitiis injustis : non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ.
- 11 Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam : sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.
- 12 Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia : et prosequatur te verbum pacis et justitiæ.
- 13 Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum.
- 14 Si est tibi intellectus, responde proximo : sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.
- 15 Honor et gloria in sermone sensati : lingua vero imprudentis subversio est ipsius.
- 16 Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris et confundaris :
- 17 super furem enim est confusio et pnitentia, et denotatio pessima super bilinguem : susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia.
- 18 Justifica pusillum et magnum similiter.