Caput XXXVIEcclesiasticus Jesu, filii Sirach
- 1Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum :
- 2 et immitte timorem tuum super gentes quæ non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua.
- 3 Alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam.
- 4 Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis :
- 5 ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus quoniam non est deus præter te, Domine.
- 6 Innova signa, et immuta mirabilia.
- 7 Glorifica manum et brachium dextrum.
- 8 Excita furorem, et effunde iram.
- 9 Tolle adversarium, et afflige inimicum.
- 10 Festina tempus, et memento finis, ut enarrent mirabilia tua.
- 11 In ira flammæ devoretur qui salvatur : et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem.
- 12 Contere caput principum inimicorum, dicentium : Non est alius præter nos.
- 13 Congrega omnes tribus Jacob, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua, et hæreditabis eos sicut ab initio.
- 14 Miserere plebi tuæ, super quam invocatum est nomen tuum, et Israël quem coæquasti primogenito tuo.
- 15 Miserere civitati sanctificationis tuæ, Jerusalem, civitati requiei tuæ.
- 16 Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis, et gloria tua populum tuum.
- 17 Da testimonium his qui ab initio creaturæ tuæ sunt, et suscita prædicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores.
- 18 Da mercedem sustinentibus te, ut prophetæ tui fideles inveniantur : et exaudi orationes servorum tuorum,
- 19 secundum benedictionem Aaron de populo tuo : et dirige nos in viam justitiæ, et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector sæculorum.
- 20 Omnem escam manducabit venter : et est cibus cibo melior.
- 21 Fauces contingunt cibum feræ, et cor sensatum verba mendacia.
- 22 Cor pravum dabit tristitiam, et homo peritus resistet illi.
- 23 Omnem masculum excipiet mulier : et est filia melior filia.
- 24 Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium.
- 25 Si est lingua curationis, est et mitigationis et misericordiæ : non est vir illius secundum filios hominum.
- 26 Qui possidet mulierem bonam inchoat possessionem : adjutorium secundum illum est, et columna ut requies.
- 27 Ubi non est sepes, diripietur possessio : et ubi non est mulier, ingemiscit egens.
- 28 Quis credit ei qui non habet nidum, et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem ?