Caput XXXIVEcclesiasticus Jesu, filii Sirach
- 1Vana spes et mendacium viro insensato : et somnia extollunt imprudentes.
- 2 Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa mendacia.
- 3 Hoc secundum hoc visio somniorum, ante faciem hominis similitudo hominis.
- 4 Ab immundo, quid mundabitur ? et a mendace, quid verum dicetur ?
- 5 Divinatio erroris, et auguria mendacia, et somnia malefacientium, vanitas est :
- 6 et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur. Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum :
- 7 multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis.
- 8 Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fidelis complanabitur.
- 9 Qui non est tentatus quid scit ? vir in multis expertus cogitabit multa : et qui multa didicit enarrabit intellectum.
- 10 Qui non est expertus pauca recognoscit : qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam.
- 11 Qui tentatus non est qualia scit ? qui implanatus est abundabit nequitia.
- 12 Multa vidi errando, et plurimas verborum consuetudines.
- 13 Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa, et liberatus sum gratia Dei.
- 14 Spiritus timentium Deum quæritur, et in respectu illius benedicetur.
- 15 Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se.
- 16 Qui timet Dominum nihil trepidabit : et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus.
- 17 Timentis Dominum, beata est anima ejus.
- 18 Ad quem respicit, et quis est fortitudo ejus ?
- 19 Oculi Domini super timentes eum : protector potentiæ, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum meridiani :
- 20 deprecatio offensionis, et adjutorium casus : exaltans animam, et illuminans oculos, dans sanitatem, et vitam, et benedictionem.
- 21 Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et non sunt beneplacitæ subsannationes injustorum.
- 22 Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et justitiæ.
- 23 Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis.
- 24 Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui.
- 25 Panis egentium vita pauperum est : qui defraudat illum homo sanguinis est.
- 26 Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum.
- 27 Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt.
- 28 Unus ædificans, et unus destruens : quid prodest illis, nisi labor ?
- 29 Unus orans, et unus maledicens : cujus vocem exaudiet Deus ?
- 30 Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio illius ?
- 31 Sic homo qui jejunat in peccatis suis, et iterum eadem faciens : quid proficit humiliando se ? orationem illius quis exaudiet ?