Caput IIIEcclesiasticus Jesu, filii Sirach
- 1Filii sapientiæ ecclesia justorum, et natio illorum obedientia et dilectio.
- 2 Judicium patris audite, filii, et sic facite, ut salvi sitis.
- 3 Deus enim honoravit patrem in filiis : et judicium matris exquirens, firmavit in filios.
- 4 Qui diligit Deum exorabit pro peccatis, et continebit se ab illis, et in oratione dierum exaudietur.
- 5 Et sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam.
- 6 Qui honorat patrem suum jucundabitur in filiis, et in die orationis suæ exaudietur.
- 7 Qui honorat patrem suum vita vivet longiore, et qui obedit patri refrigerabit matrem.
- 8 Qui timet Dominum honorat parentes, et quasi dominis serviet his qui se genuerunt.
- 9 In opere, et sermone, et omni patientia, honora patrem tuum,
- 10 ut superveniat tibi benedictio ab eo, et benedictio illius in novissimo maneat.
- 11 Benedictio patris firmat domos filiorum : maledictio autem matris eradicat fundamenta.
- 12 Ne glorieris in contumelia patris tui : non enim est tibi gloria ejus confusio.
- 13 Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore.
- 14 Fili, suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius :
- 15 et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute tua : eleemosyna enim patris non erit in oblivione.
- 16 Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum :
- 17 et in justitia ædificabitur tibi, et in die tribulationis commemorabitur tui, et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua.
- 18 Quam malæ famæ est qui derelinquit patrem, et est maledictus a Deo qui exasperat matrem !
- 19 Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris.
- 20 Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam :
- 21 quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur.
- 22 Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris : sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus.
- 23 Non est enim tibi necessarium ea, quæ abscondita sunt, videre oculis tuis.
- 24 In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter, et in pluribus operibus ejus non eris curiosus.
- 25 Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi :
- 26 multos quoque supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum.
- 27 Cor durum habebit male in novissimo, et qui amat periculum in illo peribit.
- 28 Cor ingrediens duas vias non habebit successus, et pravus corde in illis scandalizabitur.
- 29 Cor nequam gravabitur in doloribus, et peccator adjiciet ad peccandum.
- 30 Synagogæ superborum non erit sanitas, frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur.
- 31 Cor sapientis intelligitur in sapientia, et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam.
- 32 Sapiens cor et intelligibile abstinebit se a peccatis, et in operibus justitiæ successus habebit.
- 33 Ignem ardentem exstinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis :
- 34 et Deus prospector est ejus qui reddit gratiam : meminit ejus in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum.