Caput XXVIEcclesiasticus Jesu, filii Sirach
- 1Mulieris bonæ beatus vir : numerus enim annorum illius duplex.
- 2 Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitæ illius in pace implebit.
- 3 Pars bona mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis :
- 4 divitis autem et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus illorum hilaris.
- 5 A tribus timuit cor meum, et in quarto facies mea metuit :
- 6 delaturam civitatis, et collectionem populi :
- 7 columniam mendacem super mortem omnia gravia :
- 8 dolor cordis et luctus, mulier zelotypa.
- 9 In muliere zelotypa flagellum linguæ, omnibus communicans.
- 10 Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam : qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem.
- 11 Mulier ebriosa ira magna, et contumelia : et turpitudo illius non tegetur.
- 12 Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur.
- 13 In filia non avertente se, firma custodiam, ne inventa occasione utatur se.
- 14 Ab omni irreverentia oculorum ejus cave, et ne mireris si te neglexerit.
- 15 Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet, et contra omnem palum sedebit, et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat.
- 16 Gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit.
- 17 Disciplina illius datum Dei est.
- 18 Mulier sensata et tacita, non est immutatio eruditæ animæ.
- 19 Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata.
- 20 Omnis autem ponderatio non est digna continentis animæ.
- 21 Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus.
- 22 Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super ætatem stabilem.
- 23 Columnæ aureæ super bases argenteas, et pedes firmi super plantas stabilis mulieris.
- 24 Fundamenta æterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctæ.
- 25 In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit :
- 26 vir bellator deficiens per inopiam ; et vir sensatus contemptus ;
- 27 et qui transgreditur a justitia ad peccatum : Deus paravit eum ad rhomphæam.
- 28 Duæ species difficiles et periculosæ mihi apparuerunt : difficile exuitur negotians a negligentia, et non justificabitur caupo a peccatis labiorum.