Caput XXEcclesiasticus Jesu, filii Sirach
- 1Quam bonum est arguere, quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere !
- 2 Concupiscentia spadonis devirginabit juvenculam :
- 3 sic qui facit per vim judicium iniquum.
- 4 Quam bonum est correptum manifestare pnitentiam ! sic enim effugies voluntarium peccatum.
- 5 Est tacens qui invenitur sapiens : et est odibilis qui procax est ad loquendum.
- 6 Est tacens non habens sensum loquelæ : et est tacens sciens tempus aptum.
- 7 Homo sapiens tacebit usque ad tempus : lascivus autem et imprudens non servabunt tempus.
- 8 Qui multis utitur verbis lædet animam suam : et qui potestatem sibi sumit injuste, odietur.
- 9 Est processio in malis viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum.
- 10 Est datum quod non est utile, et est datum cujus retributio duplex.
- 11 Est propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate levabit caput.
- 12 Est qui multa redimat modico pretio, et restituens ea in septuplum.
- 13 Sapiens in verbis seipsum amabilem facit : gratiæ autem fatuorum effundentur.
- 14 Datus insipientis non erit utilis tibi : oculi enim illius septemplices sunt.
- 15 Exigua dabit, et multa improperabit : et apertio oris illius inflammatio est.
- 16 Hodie fneratur quis, et cras expetit : odibilis est homo hujusmodi.
- 17 Fatuo non erit amicus, et non erit gratia bonis illius :
- 18 qui enim edunt panem illius, falsæ linguæ sunt. Quoties et quanti irridebunt eum !
- 19 neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit ; similiter et quod non erat habendum.
- 20 Lapsus falsæ linguæ quasi qui in pavimento cadens : sic casus malorum festinanter veniet.
- 21 Homo acharis quasi fabula vana, in ore indisciplinatorum assidua erit.
- 22 Ex ore fatui reprobabitur parabola : non enim dicit illam in tempore suo.
- 23 Est qui vetatur peccare præ inopia, et in requie sua stimulabitur.
- 24 Est qui perdet animam suam præ confusione, et ab imprudenti persona perdet eam : personæ autem acceptione perdet se.
- 25 Est qui præ confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis.
- 26 Opprobrium nequam in homine mendacium : et in ore indisciplinatorum assidue erit.
- 27 Potior fur quam assiduitas viri mendacis : perditionem autem ambo hæreditabunt.
- 28 Mores hominum mendacium sine honore, et confusio illorum cum ipsis sine intermissione.
- 29 Sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis.
- 30 Qui operatur terram suam inaltabit acervum frugum, et qui operatur justitiam, ipse exaltabitur : qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem.
- 31 Xenia et dona excæcant oculos judicum, et quasi mutus, in ore avertit correptiones eorum.
- 32 Sapientia absconsa, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque ?
- 33 Melior est qui celat insipientiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.