Caput XVIEcclesiasticus Jesu, filii Sirach
- 1Ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur : nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei in illis.
- 2 Non credas vitæ illorum, et ne respexeris in labores eorum.
- 3 Melior est enim unus timens Deum, quam mille filii impii :
- 4 et utile est mori sine filiis, quam relinquere filios impios.
- 5 Ab uno sensato inhabitabitur patria : tribus impiorum deseretur.
- 6 Multa talia vidit oculis meus, et fortiora horum audivit auris mea.
- 7 In synagoga peccantium exardebit ignis, et in gente incredibili exardescet ira.
- 8 Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes, qui destructi sunt confidentes suæ virtuti.
- 9 Et non pepercit peregrinationi Lot, et execratus est eos præ superbia verbi illorum.
- 10 Non misertus est illis, gentem totam perdens, et extollentem se in peccatis suis.
- 11 Et sicut sexcenta millia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui : et si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis.
- 12 Misericordia enim et ira est cum illo : potens exoratio, et effundens iram.
- 13 Secundum misericordiam suam, sic correptio illius homines secundum opera sua judicat.
- 14 Non effugiet in rapina peccator, et non retardabit sufferentia misericordiam facientis.
- 15 Omnis misericordia faciet locum unicuique, secundum meritum operum suorum, et secundum intellectum peregrinationis ipsius.
- 16 Non dicas : A Deo abscondar : et ex summo, quis mei memorabitur ?
- 17 in populo magno non agnoscar : quæ est enim anima mea in tam immensa creatura ?
- 18 Ecce cælum et cæli cælorum, abyssus, et universa terra, et quæ in eis sunt, in conspectu illius commovebuntur.
- 19 Montes simul, et colles, et fundamenta terræ, cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur.
- 20 Et in omnibus his insensatum est cor, et omne cor intelligitur ab illo.
- 21 Et vias illius quis intelligit, et procellam quam nec oculus videbit hominis ?
- 22 Nam plurima illius opera sunt in absconsis : sed opera justitiæ ejus quis enuntiabit, aut quis sustinebit ? longe enim est testamentum a quibusdam, et interrogatio omnium in consummatione est.
- 23 Qui minoratur corde cogitat inania, et vir imprudens et errans cogitat stulta.
- 24 Audi me, fili, et disce disciplinam sensus, et in verbis meis attende in corde tuo :
- 25 et dicam in æquitate disciplinam, et scrutabor enarrare sapientiam : et in verbis meis attende in corde tuo, et dico in æquitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam ejus.
- 26 In judicio Dei opera ejus ab initio, et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum, et initia eorum in gentibus suis.
- 27 Ornavit in æternum opera illorum : nec esurierunt, nec laboraverunt, et non destiterunt ab operibus suis.
- 28 Unusquisque proximum sibi non angustiabit in æternum :
- 29 non sis incredibilis verbo illius.
- 30 Post hæc Deus in terram respexit, et implevit illam bonis suis :
- 31 anima omnis vitalis denuntiavit ante faciem ipsius, et in ipsam iterum reversio illorum.