Caput VILiber Sapientiæ
- 1Melior est sapientia quam vires, et vir prudens quam fortis.
- 2 Audite ergo, reges, et intelligite ; discite, judices finium terræ.
- 3 Præbete aures, vos qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum.
- 4 Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo : qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur.
- 5 Quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ, neque secundum voluntatem Dei ambulastis.
- 6 Horrende et cito apparebit vobis, quoniam judicium durissimum his qui præsunt fiet.
- 7 Exiguo enim conceditur misericordia ; potentes autem potenter tormenta patientur.
- 8 Non enim subtrahet personam cujusquam Deus, nec verebitur magnitudinem ejus cujusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter cura est illi de omnibus.
- 9 Fortioribus autem fortior instat cruciatio.
- 10 Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei : ut discatis sapientiam, et non excidatis.
- 11 Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur ; et qui didicerint ista, invenient quid respondeant.
- 12 Concupiscite ergo sermones meos ; diligite illos, et habebitis disciplinam.
- 13 Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia : et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quærunt illam.
- 14 Præoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat.
- 15 Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit ; assidentem enim illam foribus suis inveniet.
- 16 Cogitare ergo de illa sensus est consummatus, et qui vigilaverit propter illam cito securus erit.
- 17 Quoniam dignos se ipsa circuit quærens, et in viis ostendit se hilariter, et in omni providentia occurrit illis.
- 18 Initium enim illius verissima est disciplinæ concupiscentia.
- 19 Cura ergo disciplinæ dilectio est, et dilectio custodia legum illius est ; custoditio autem legum consummatio incorruptionis est ;
- 20 incorruptio autem facit esse proximum Deo.
- 21 Concupiscentia itaque sapientiæ deducit ad regnum perpetuum.
- 22 Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis :
- 23 diligite lumen sapientiæ, omnes qui præestis populis.
- 24 Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit, referam, et non abscondam a vobis sacramenta Dei : sed ab initio nativitatis investigabo, et ponam in lucem scientiam illius, et non præteribo veritatem.
- 25 Neque cum invidia tabescente iter habebo, quoniam talis homo non erit particeps sapientiæ.
- 26 Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens stabilimentum populi est.
- 27 Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis.