Caput IIILiber Sapientiæ
- 1Justorum autem animæ in manu Dei sunt, et non tangent illos tormentum mortis.
- 2 Visi sunt oculis insipientium mori, et æstimata est afflictio exitus illorum,
- 3 et quod a nobis est iter exterminium ; illi autem sunt in pace :
- 4 etsi coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est.
- 5 In paucis vexati sunt, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se.
- 6 Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum.
- 7 Fulgebunt justi et tamquam scintillæ in arundineto discurrent.
- 8 Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum.
- 9 Qui confidunt in illo intelligent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam donum et pax est electis ejus.
- 10 Impii autem secundum quæ cogitaverunt correptionem habebunt : qui neglexerunt justum, et a Domino recesserunt.
- 11 Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est : et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum.
- 12 Mulieres eorum insensatæ sunt, et nequissimi filii eorum.
- 13 Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis ; et incoinquinata, quæ nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum ;
- 14 et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima : dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima.
- 15 Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quæ non concidat radix sapientiæ.
- 16 Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur.
- 17 Et si quidem longæ vitæ erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum :
- 18 et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem.
- 19 Nationis enim iniquæ diræ sunt consummationes.