Caput XILiber Sapientiæ
- 1Direxit opera eorum in manibus prophetæ sancti.
- 2 Iter fecerunt per deserta quæ non habitabantur, et in locis desertis fixerunt casas.
- 3 Steterunt contra hostes, et de inimicis se vindicaverunt.
- 4 Sitierunt, et invocaverunt te, et data est illis aqua de petra altissima, et requies sitis de lapide duro.
- 5 Per quæ enim pnas passi sunt inimici illorum a defectione potus sui, et in eis cum abundarent filii Israël lætati sunt :
- 6 per hæc, cum illis deessent, bene cum illis actum est.
- 7 Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis, humanum sanguinem dedisti injustis.
- 8 Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum, dedisti illis abundantem aquam insperate,
- 9 ostendens per sitim quæ tunc fuit, quemadmodum tuos exaltares, et adversarios illorum necares.
- 10 Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur.
- 11 Hos quidem tamquam pater monens probasti ; illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti.
- 12 Absentes enim, et præsentes, similiter torquebantur.
- 13 Duplex enim illos acceperat tædium et gemitus, cum memoria præteritorum.
- 14 Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus.
- 15 Quem enim in expositione prava projectum deriserunt, in finem eventus mirati sunt, non similiter justis sitientes.
- 16 Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam ;
- 17 ut scirent quia per quæ peccat quis, per hæc et torquetur.
- 18 Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones,
- 19 aut novi generis ira plenas ignotas bestias, aut vaporem ignium spirantes, aut fumi odorem proferentes, aut horrendas ab oculis scintillas emittentes ;
- 20 quarum non solum læsura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere.
- 21 Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuæ : sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti.
- 22 Multum enim valere, tibi soli supererat semper : et virtuti brachii tui quis resistet ?
- 23 Quoniam tamquam momentum stateræ, sic est ante te orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani quæ descendit in terram.
- 24 Sed misereris omnium, quia omnia potes ; et dissimulas peccata hominum, propter pnitentiam.
- 25 Diligis enim omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti ; nec enim odiens aliquid constituisti aut fecisti.
- 26 Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses ? aut quod a te vocatum non esset conservaretur ?
- 27 Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas.