Caput IIEpistola B. Pauli Apostoli ad Romanos
- 1Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas : eadem enim agis quæ judicas.
- 2 Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt.
- 3 Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei ?
- 4 an divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis ? ignoras quoniam benignitas Dei ad pnitentiam te adducit ?
- 5 Secundum autem duritiam tuam, et impnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei,
- 6 qui reddet unicuique secundum opera ejus :
- 7 iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam :
- 8 iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio.
- 9 Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum, et Græci :
- 10 gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judæo primum, et Græco :
- 11 non enim est acceptio personarum apud Deum.
- 12 Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt : et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur.
- 13 Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur.
- 14 Cum autem gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex :
- 15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus,
- 16 in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum.
- 17 Si autem tu Judæus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo,
- 18 et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem,
- 19 confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt,
- 20 eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiæ, et veritatis in lege.
- 21 Qui ergo alium doces, teipsum non doces : qui prædicas non furandum, furaris :
- 22 qui dicis non mchandum, mcharis : qui abominaris idola, sacrilegium facis :
- 23 qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras.
- 24 (Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.)
- 25 Circumcisio quidem prodest, si legem observes : si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est.
- 26 Si igitur præputium justitias legis custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur ?
- 27 et judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es ?
- 28 Non enim qui in manifesto, Judæus est : neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio :
- 29 sed qui in abscondito, Judæus est : et circumcisio cordis in spiritu, non littera : cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est.